Este es uno de los textos de latín medieval de la antología A Primer of Medieval Latin de Beeson.
Texto 1 en Beeson (no recogido en Hadavas).
Mense Maio, postquam vicimus Darium, regem Persarum, apud flumen qui dicebatur Granicus, subiugavimus nobis omnem illius terram et posuimus in provinciis orientis nostros honoratos, et divites facti sumus de multis divitiis, sicut iam tibi in priore epistola significavi. Sed ne videatur multiplicata ipsa locutio, non replicabo facta priora, quae cognita sunt.
Mense Iulio deficiente venimus in Indiam Phasiacen, ubi cum magna celeritate Porum regem vicimus, et omnes divites facti sumus de multis divitiis illius. Et ut semper in memoria teneatur, rectum mihi videtur ut scribam de multitudine exercitus eius, in quo fuerunt sine peditibus quattuordecim milia octingentae quadrigae, omnes falcatae, et quadringenti elephanti, qui portabant turres, ubi stabant homines armati ad pugnandum, et apprehendimus ipsam civitatem Pori et domum eius, in qua fuerunt quadringentae columnae aureae cum capitellis aureis, et parietes illius domus erant investiti de laminis aureis, quae erant grossae, quantum est grossus unus digitus hominis de manu; etiam ego ipsas laminas incidere feci in multis locis.
Aprende latín y griego antiguo desde cero al mejor precio con esta oportunidad única. Aprovecha el combo latín & griego antiguo por 399 € para siempre.
Accede a las futuras ampliaciones con textos largos, actividades concretas, etc. Un solo pago, acceso para siempre, sin suscripciones recurrentes.
Vinea quoque de auro pendebat inter columnas, quae folia aurea habebat, et racemi illius erant de crystallo, et inter positas habebant gemmas ignitas et smaragdos, et omnes ipsae mansiones erant ornatae de gemmis quae margaritae nominantur, et de unionibus et carbunculis. Regias vero habebant de ebore albo, habebant et lacunaria, id est subficta, de ligno, quod nominatur ebenum, et est lignum fuscum quod nascitur in India et Aethiopia, et camerae erant factae de lignis cupresseis. Et foras ipsam domum erant statuae de auro positae, et erant ibi platani aurei, et inter illas erant multa genera de aucellis cum variis coloribus, et habebant ungulas et rostra inaurata et in auriculis pendebant eis margaritae et uniones. Multa vasa gemmea et crystallina seu et aurea invenimus ibi, de argento pauca.
Cumque omnia in mea habuissem potestate, desideravi videre interiorem Indiam, et perveni ad portas Caspias cum universo exercitu; ubi cum admirarer ipsam terram, quae erat bona, cognovi ibi aliqua quae odiosa mihi videbantur esse. In ipsis autem locis erant diversi serpentes et ferae, quae in ipsis vallibus et campis et silvis et montibus habitabant, et dixerunt nobis homines de ipsa terra, ut essemus solliciti pro ipsis serpentibus et feris. Sed ego volendo persequi Porum regem, qui de proelio fugerat, antequam in desertas solitudines abiret, tuli centum quinquaginta duces, qui ipsam viam noverant; et mense Augusto perreximus per ardentissimum solem et per loca arenosa, et promisi praemia illis, qui me portabant per incognita loca Indiae, si me perducerent in Bactriacen cum omni exercitu meo salvo, ubi sunt gentes quae nominantur Seres, et sunt ibi arbores habentes ipsa folia velut lanam, quam homines loci illius colligunt et vestimenta sibi exinde faciunt. Nam et ipsi duces nostri coeperunt de eadem lanugine colligere.
Illi namque qui nobis viam ostendebant, sicut ego cognoscere potui, volebant nos portare per loca mortalia, ubi erat multitudo serpentium et ferarum et beluarum. Quod ego ut vidi, ex parte pro culpa mea hoc evenire dixi, quia despexi consilia de amicis meis et de hominibus de loco Caspiae, qui dixerunt mihi ut non sic festinarem vincere.
Praecepi militibus meis ut omnes se armarent eo quod timebam ne forte supervenirent hostes et tollerent divitias auri et gemmarum, quas milites mei portabant. Tantum enim erant divites facti, qui vix ipsum aurum portare poterant; insuper et ipsa arma gravabant multum, quia omnia ego feceram includere in auro, et resplendebat totus exercitus meus ad similitudinem stellarum; et erat magna admiratio videre talem exercitum, quia et in ornamento et in virtute supra erant quam aliae gentes.
Ego certe videndo prosperitatem meam nimium gaudebam de nobilissimo numero iuventutis. Sed quia solet aliquando, ubi habet homo prosperitatem, sequuntur illum adversa, coepimus sitim habere maiorem. Quam cum non potuissemus durare, tunc quidam miles, Zefirus nomine, invenit aquam in una petra cavata; implevit exinde ipsum capsidem suum et adduxit illam mihi, quia plus amavit vitam meam quam se ipsum. Ego vero convocavi exercitum meum et coram omnibus effudi ipsam aquam in terram, ne forte, dum videret ipse exercitus quia biberem ego ipse aquam, plus inciperent illi sitire. Laudavi bonitatem Zefiri quam habuit in me, et dona ei optima feci. Ista namque causa, quae facta est de ipsa aqua, confortavit ipsum exercitum et deinde coepimus ire.
Cumque ambularemus apparuit mihi non longe flumen in desertis locis, et erant in ripa ipsius fluminis cannae altae sexaginta pedibus et erant grossae plus quam pinus, quia inde fiebant tabulae ad faciendas casas. Tunc ego statim feci figere
alipergum, quia et homines et animalia nimium sitiebant. Cumque ex eadem aqua bibere voluissem, tantum erat amara sicut elleborum, quod vulgo velatrum dicitur, unde nec homo nec ulla animalia sine tormento bibere poterant.
Angustiabar ego plus propter ipsa animalia quam pro nostra necessitate, et cognovi quia plus durat homo omnia mala quam animalia. Habebam mecum mille elephantos, qui portabant aurum, et quadringentos currus falcatos, ubi erant per currum quattuor caballi et mille ducentos currus alios, ubi erant duo caballi per currum; caballicantes erant nobiscum viginti milia, pedones ducenti quinquaginta milia, et erant prope duo milia muli, qui portabant causam de ipso alipergo et causam de ipso populo, cameli, dromede et boves duo milia, qui portabant annonam; et boves et vaccae et pecora ad comedendum maxima multitudo. Multi ex eisdem equis et elephantis et mulis frena aurea habebant.
Ipsa namque pecora non poterant se continere prae nimio siti; milites autem lingebant ferrum, alii biberunt oleum, alii ad talem necessitatem perveniebant qui etiam urinam suam bibebant. De qua causa nimium angustiatus sum et plus eram sollicitus de ipso populo quam de meo periculo. Praecepi ut omnes armati sequerentur et talem legem dedi ut vindictam darem in illum quem armatum non invenissem, unde omnes mirabantur, quia, ubi nullus appareret inimicus, quid necesse esset in tali siti pergere armatos. Sed ego sciebam quia per loca deberemus abire quae plena erant de bestiis et serpentibus.
Igitur secuti sumus ripam iam dicti fluminis, qui habebat ipsam aquam amaram, et ad octavam horam diei venimus ad unum castellum, quod erat positum in eodem flumine in una insula et erat aedificatum ex praedictis cannis, de quibus supra diximus. Vidimus ibi paucos homines nudos de Indis, qui statim, ut nos viderunt, absconderunt se. Ego vero volebam loqui cum illis, ut ostenderent mihi aquam. Sed cum nullus ex eis appareret, praecepi paucas sagittas iactare in eodem castello, ut si sua voluntate non volerent exire, propter timorem tamen sagittarum exirent. Sed illi propter timorem plus se absconderunt. Tunc ego misi in eodem flumine ducentos milites de Macedonibus cum levibus armis. Iam quartam partem fluminis nataverant et subito nova causa nobis apparuit. Vidimus venire de profundo aquarum hippotamos fortiores quam sunt elephanti. Hippotami dicuntur, qui medii sunt homines, medii caballi. Videntibus autem nobis et plangentibus manducaverunt ipsos Macedones, quos in eodem flumine ad natandum misimus. Ego vero iratus contra illos, qui nos per talia loca portabant, iussi ex eis centum in ipso flumine mittere. Tunc coeperunt exire hippotami sicut formicae et devoraverunt illos. Sed ne forte cum eisdem hippotamis nocte pugnaremus moti exinde sumus.
Igitur cum pervenimus ad horam diei undecimam vidimus in medio ipso flumine homines cum navicellis rotundis factis de canna. Interrogavimus illos ubi aquam dulcem inveniremus. Illi vero sua lingua dixerunt quia deberemus invenire lacum cum aqua dulcissima, in quo loco portare nos debebant illi qui nobis viam trahebant. Ambulavimus tota nocte fatigati de siti et erat angustia quia ibant omnes armati. Insuper et alia nobis angustia advenit: occurrebant nobis leones, ursi, pardi, tigres, et tota nocte pugnavimus cum eis. Alio vero die cum iam lassi essemus, erat quasi octava hora, quando pervenimus ad ipsum lacum. Cumque bibissem aquam dulcem, gaudio magno repletus sum et bibit totus exercitus et omnia animalia. Tunc iussi alipergum figere in latitudine et longitudine ad tria miliaria. Deinde fecimus incidere ipsam silvam quae erat de gyro in gyrum super ipsum lacum. Ipse lacus erat spatiosus ad unum miliarium. Tunc fecimus poni elephantos in media parte de ipso alipergo, ut bene continere se posset ipse exercitus, si aliquid nobis nocte superveniret. Tunc accenderunt focos mille quingentos quia ligna ad sufficiendum habebamus de ipsa silva.
«Las maravillas de la India («Epistola Alexandri Macedonis ad Aristotelem magistrum suum», del «Romance de Alejandro» griego)» es un contenido de Paco Álvarez publicado en ACADEMIALATIN.com